monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 20
XVIII. MANSIO. Et profecti de Lebna, castra metati sunt in Ressa . Octava decima Mansio in frenos vertitur. Si enim post profectum, rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus vagi atque praecipites, Scripturarum retinaculis dirigendi. Hoc verbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in Scripturis sanctis apud Hebraeos invenisse me novi, absque libro apocrypho, qui a Graecis λεπτὴ, id est parva Genesis, appellatur: ibi in aedificatione turris, pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Dicit et Psalmista: In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te . Et Apostolus: Nescitis quod qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit palmam? Sic currite, ut comprehendatis .